Mosaico decorativo

Talált 1181 Eredmények: Terra Gosen

  • Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? (Liber Isaiae 66, 8)

  • Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. (Liber Ieremiae 1, 1)

  • Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur. (Liber Ieremiae 2, 2)

  • Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti ; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? (Liber Ieremiae 2, 6)

  • generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus ; non veniemus ultra ad te? (Liber Ieremiae 2, 31)

  • Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra. (Liber Ieremiae 3, 16)

  • In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. (Liber Ieremiae 3, 18)

  • Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas. (Liber Ieremiae 4, 5)

  • Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam: (Liber Ieremiae 4, 16)

  • Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea ; subito pelles meæ. (Liber Ieremiae 4, 20)

  • Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina