Talált 1457 Eredmények: Terra Gentes
Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et cœpit regnare in terra Ægypti ut regnaret super duo regna. (Liber I Maccabaeorum 1, 17)
Et comprehendit civitates munitas in terra Ægypti, et accepit spolia terræ Ægypti. (Liber I Maccabaeorum 1, 20)
et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Jacob induit confusionem. (Liber I Maccabaeorum 1, 29)
Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi: (Liber I Maccabaeorum 1, 44)
Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes. (Liber I Maccabaeorum 2, 12)
ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus: (Liber I Maccabaeorum 2, 19)
dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod injuste perditis nos. (Liber I Maccabaeorum 2, 37)
Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. (Liber I Maccabaeorum 2, 40)
Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël. (Liber I Maccabaeorum 3, 10)
Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum: (Liber I Maccabaeorum 3, 25)
et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant omnes gentes. (Liber I Maccabaeorum 3, 26)