Talált 278 Eredmények: Templum sacrificium

  • Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus. (Prophetia Danielis 14, 21)

  • Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)

  • Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. (Prophetia Ioel 1, 9)

  • Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)

  • Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? (Prophetia Ioel 2, 14)

  • Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? (Prophetia Amos 5, 25)

  • Et ego dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 5)

  • Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 8)

  • Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum. (Prophetia Nahum 2, 6)

  • et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino. (Prophetia Zachariae 6, 12)

  • Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur. (Prophetia Zachariae 8, 9)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina