Talált 192 Eredmények: Tecum
Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. (Liber Numeri 18, 4)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. (Liber Deuteronomii 2, 7)
Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit: (Liber Deuteronomii 4, 23)
Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. (Liber Deuteronomii 14, 29)
Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ: idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. (Liber Deuteronomii 15, 11)
Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)
Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum. (Liber Deuteronomii 23, 16)
Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 24)
Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: (Liber Deuteronomii 24, 14)
Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est. (Liber Deuteronomii 26, 11)
Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior. (Liber Deuteronomii 28, 43)
liberi et uxores vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his qui comportant aquas: (Liber Deuteronomii 29, 11)