Talált 886 Eredmények: Suum
omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. (Canticum Canticorum 3, 8)
Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)
Sponsa. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. (Canticum Canticorum 6, 1)
Chorus. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. (Canticum Canticorum 8, 5)
Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. (Liber Sapientiae 19, 6)
In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. (Liber Sapientiae 19, 17)
et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. (Liber Ecclesiasticus 1, 10)
Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. (Liber Ecclesiasticus 3, 6)
Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. (Liber Ecclesiasticus 3, 7)
Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. (Liber Ecclesiasticus 10, 1)
Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. (Liber Ecclesiasticus 10, 3)