Talált 126 Eredmények: Surrexit

  • Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege: Israël autem fugit in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 19, 8)

  • Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens: (Liber II Samuelis 24, 11)

  • Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris. (Liber I Regum 1, 50)

  • Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. (Liber I Regum 2, 19)

  • Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. (Liber I Regum 2, 40)

  • Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini : utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum. (Liber I Regum 8, 54)

  • Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam : qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis. (Liber I Regum 11, 40)

  • Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa : cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, (Liber I Regum 14, 17)

  • Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam. (Liber I Regum 17, 10)

  • Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)

  • Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem, (Liber II Regum 1, 15)

  • Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. (Liber II Regum 4, 30)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina