Talált 3081 Eredmények: Sun
Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. (Actus Apostolorum 9, 24)
Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum. (Actus Apostolorum 9, 35)
Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. (Actus Apostolorum 10, 23)
Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 31)
Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. (Actus Apostolorum 10, 33)
Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum. (Actus Apostolorum 11, 10)
Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. (Actus Apostolorum 11, 26)
Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. (Actus Apostolorum 12, 25)
qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. (Actus Apostolorum 13, 31)
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. (Actus Apostolorum 13, 43)
Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. (Actus Apostolorum 13, 45)
Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. (Actus Apostolorum 13, 48)