Talált 3081 Eredmények: Sun
Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: (Evangelium secundum Lucam 1, 23)
Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. (Evangelium secundum Lucam 1, 45)
Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: (Evangelium secundum Lucam 1, 70)
Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. (Evangelium secundum Lucam 2, 6)
Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. (Evangelium secundum Lucam 2, 18)
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. (Evangelium secundum Lucam 2, 20)
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. (Evangelium secundum Lucam 2, 45)
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)