Talált 3198 Eredmények: Sum
Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, (Evangelium secundum Ioannem 2, 9)
Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, (Evangelium secundum Ioannem 2, 24)
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)
Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 17)
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)
Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 9)
Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 26)
Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. (Evangelium secundum Ioannem 5, 16)
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)