Talált 3198 Eredmények: Sum
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 27)
At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 17)
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)
Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 9)
neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 10)
Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)