Mosaico decorativo

Talált 3198 Eredmények: Sum

  • et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 20)

  • Et exacerbaverunt me filii: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quæ cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 21)

  • et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suæ, et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ, et libaverunt libationes suas. (Prophetia Ezechielis 20, 28)

  • Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem. (Prophetia Ezechielis 20, 29)

  • Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 36)

  • Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 21, 17)

  • Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terræ ; oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 21, 32)

  • Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ, in diebus quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam. (Prophetia Ezechielis 22, 14)

  • Et effudi super eos indignationem meam ; in igne iræ meæ consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 31)

  • Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: (Prophetia Ezechielis 23, 22)

  • Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni: (Prophetia Ezechielis 23, 25)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima. (Prophetia Ezechielis 23, 32)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina