Mosaico decorativo

Talált 3198 Eredmények: Sum

  • Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. (Liber Isaiae 7, 11)

  • Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. (Liber Isaiae 8, 1)

  • Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ: (Liber Isaiae 8, 6)

  • Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester: (Liber Isaiae 8, 13)

  • Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suspiciet sursum, (Liber Isaiae 8, 21)

  • Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. (Liber Isaiae 9, 17)

  • Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi ; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. (Liber Isaiae 10, 13)

  • Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur ; et erit terrore profugus. (Liber Isaiae 10, 18)

  • Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo ; consummatio abbreviata inundabit justitiam. (Liber Isaiae 10, 22)

  • Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. (Liber Isaiae 10, 23)

  • Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. (Liber Isaiae 10, 25)

  • In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. (Liber Isaiae 11, 10)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina