Talált 3198 Eredmények: Sum
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. (Liber II Maccabaeorum 13, 4)
summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. (Liber II Maccabaeorum 13, 16)
commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare, (Liber II Maccabaeorum 14, 3)
nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni: (Liber II Maccabaeorum 14, 7)
primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 8)
datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet: eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. (Liber II Maccabaeorum 14, 13)
At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 14, 30)
Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum præcipitavit semetipsum viriliter in turbas: (Liber II Maccabaeorum 14, 43)
at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. (Liber II Maccabaeorum 15, 5)
Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophæum statuere de Juda. (Liber II Maccabaeorum 15, 6)
Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)