Talált 3198 Eredmények: Sum
Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 141, 7)
Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar. (Liber Psalmorum 142, 5)
et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. (Liber Psalmorum 142, 12)
Omnis maritus sumpsit lamentum, et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant: (Liber I Maccabaeorum 1, 28)
Et mulieres, quæ circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum jussum regis Antiochi, (Liber I Maccabaeorum 1, 63)
Et dixit Mathathias: Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum? (Liber I Maccabaeorum 2, 7)
ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis: (Liber I Maccabaeorum 2, 23)
Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. (Liber I Maccabaeorum 2, 65)
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie? (Liber I Maccabaeorum 3, 17)
et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quæ dederat ante larga manu: et abundaverat super reges qui ante eum fuerant. (Liber I Maccabaeorum 3, 30)
Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones. (Liber I Maccabaeorum 3, 37)