Talált 1870 Eredmények: Spe
ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: (Liber Psalmorum 77, 7)
ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. (Liber Psalmorum 77, 8)
quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. (Liber Psalmorum 77, 22)
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. (Liber Psalmorum 77, 38)
Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos ; (Liber Psalmorum 77, 45)
et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. (Liber Psalmorum 77, 53)
Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum: (Liber Psalmorum 78, 11)
Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram. (Liber Psalmorum 79, 10)
Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. (Liber Psalmorum 82, 5)
Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terræ. (Liber Psalmorum 82, 11)
Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te. (Liber Psalmorum 83, 13)
Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit. (Liber Psalmorum 84, 12)