Talált 1870 Eredmények: Spe
In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. (Liber Psalmorum 43, 6)
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me: (Liber Psalmorum 43, 7)
Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. (Liber Psalmorum 43, 12)
Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. (Liber Psalmorum 44, 3)
Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua. (Liber Psalmorum 44, 5)
Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit. (Liber Psalmorum 46, 5)
Ex Sion species decoris ejus: (Liber Psalmorum 49, 2)
Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida. (Liber Psalmorum 49, 3)
Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. (Liber Psalmorum 49, 8)
Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor. (Liber Psalmorum 50, 9)
Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. (Liber Psalmorum 51, 9)
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 51, 10)