Talált 27 Eredmények: Sorte
Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuæ, quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim. (Liber Iosue 17, 8)
Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui, (Liber Iosue 19, 49)
Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram. (Liber Iosue 19, 51)
Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. (Liber Iosue 21, 8)
et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes: (Liber Iosue 23, 4)
Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. (Liber I Paralipomenon 6, 54)
Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. (Liber I Paralipomenon 6, 63)
Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ; (Liber Psalmorum 77, 54)
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 36)
et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 24)
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei: (Liber Ecclesiasticus 48, 5)
Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. (Prophetia Danielis 12, 13)