Talált 1417 Eredmények: Sol
Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, (Liber Iob 38, 6)
ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? (Liber Iob 38, 27)
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? (Liber Iob 39, 5)
cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. (Liber Iob 39, 6)
Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. (Liber Iob 41, 21)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ; (Liber Psalmorum 18, 6)
Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. (Liber Psalmorum 22, 4)
Mutuabitur peccator, et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet: (Liber Psalmorum 36, 21)
Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris. (Liber Psalmorum 39, 18)
Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. (Liber Psalmorum 49, 1)
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. (Liber Psalmorum 50, 6)