Talált 2806 Eredmények: Sit
Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. (Liber I Regum 9, 23)
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. (Liber I Regum 9, 27)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam. (Liber I Regum 10, 9)
Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa : et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem : (Liber I Regum 12, 18)
recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem. (Liber I Regum 12, 19)
et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver : non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum. (Liber I Regum 13, 28)
Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. (Liber I Regum 14, 3)
Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron : (Liber I Regum 15, 13)
Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens : (Liber I Regum 15, 18)
Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali. (Liber I Regum 15, 20)
Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa. (Liber I Regum 15, 21)
Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. (Liber I Regum 15, 22)