Talált 2806 Eredmények: Sit
Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala. (Liber I Samuelis 13, 4)
Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis. (Liber I Samuelis 13, 6)
dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum. (Liber I Samuelis 13, 12)
Et facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit. (Liber I Samuelis 14, 14)
Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua. (Liber I Samuelis 14, 46)
Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus. (Liber I Samuelis 14, 48)
Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël: nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15, 1)
Dixitque Saul Cinæo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec. (Liber I Samuelis 15, 6)
Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti. (Liber I Samuelis 15, 7)
Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere. (Liber I Samuelis 15, 16)
et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum? (Liber I Samuelis 15, 18)
Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. (Liber I Samuelis 15, 20)