Talált 2806 Eredmények: Sit
Propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur: (Liber Ieremiae 50, 18)
Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita: dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quæ præcepi tibi. (Liber Ieremiae 50, 21)
Venite ad eam ab extremis finibus ; aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos: et interficite eam, nec sit quidquam reliquum. (Liber Ieremiae 50, 26)
Dissipate universos fortes ejus: descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum ! (Liber Ieremiae 50, 27)
Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ. (Liber Ieremiae 50, 31)
Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)
Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suæ peribunt. (Liber Ieremiae 51, 18)
Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 51, 37)
Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. (Liber Ieremiae 51, 44)
Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus. (Liber Ieremiae 51, 47)
Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus. (Liber Ieremiae 51, 52)
Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno: omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem. (Liber Ieremiae 51, 60)