Talált 1447 Eredmények: Sicut
Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: (Evangelium secundum Lucam 22, 31)
Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. (Evangelium secundum Lucam 22, 44)
Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. (Evangelium secundum Lucam 22, 61)
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. (Evangelium secundum Lucam 24, 39)
Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. (Evangelium secundum Ioannem 5, 21)
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 23)
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: (Evangelium secundum Ioannem 5, 26)
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)