Talált 1447 Eredmények: Sicut
Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Liber Iob 7, 9)
(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), (Liber Iob 8, 9)
Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. (Liber Iob 8, 14)
Pertransierunt quasi naves poma portantes ; sicut aquila volans ad escam. (Liber Iob 9, 26)
Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? (Liber Iob 10, 4)
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, (Liber Iob 10, 5)
Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. (Liber Iob 10, 9)
Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? (Liber Iob 10, 10)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. (Liber Iob 12, 4)
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. (Liber Iob 14, 6)
Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. (Liber Iob 15, 24)