Talált 368 Eredmények: Sibi

  • generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ; (Liber Proverbiorum 30, 12)

  • formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ; (Liber Proverbiorum 30, 25)

  • Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus. (Liber Proverbiorum 31, 22)

  • Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ; (Canticum Canticorum 3, 9)

  • Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)

  • Homo enim fecit illos ; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. (Liber Sapientiae 15, 16)

  • Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)

  • Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. (Liber Sapientiae 19, 3)

  • Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)

  • Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. (Liber Ecclesiasticus 13, 20)

  • Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 14, 5)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina