Talált 30 Eredmények: Seorsum
Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo. (Liber II Samuelis 10, 8)
Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram. (Liber II Samuelis 12, 16)
Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas : Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum. (Liber I Regum 18, 6)
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ. (Liber II Regum 15, 5)
Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniæ, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiæ Juda. (Liber Ieremiae 40, 15)
Et planget terra: familiæ et familiæ seorsum: familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 12)
familiæ domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 13)
omnes familiæ reliquæ, familiæ et familiæ seorsum, et mulieres eorum seorsum. (Prophetia Zachariae 12, 14)
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)
sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 31)