Talált 1479 Eredmények: Sen
Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. (Liber Nehemiae 11, 1)
et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. (Liber Nehemiae 11, 9)
Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël. (Liber Nehemiae 13, 3)
Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant : (Liber Nehemiae 13, 10)
Factum est autem, cum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. (Liber Nehemiae 13, 19)
Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo, (Liber Thobis 1, 18)
Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum. (Liber Thobis 1, 21)
quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. (Liber Thobis 3, 8)
Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. (Liber Thobis 3, 18)
Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. (Liber Thobis 4, 6)
Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. (Liber Thobis 4, 14)
Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. (Liber Thobis 5, 23)