Talált 155 Eredmények: Semen

  • Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus. (Liber I Paralipomenon 17, 11)

  • Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent. (Liber Esdrae 2, 59)

  • tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. (Liber Esdrae 9, 2)

  • Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent, (Liber Nehemiae 7, 61)

  • Et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena : et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum. (Liber Nehemiae 9, 2)

  • et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem : et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël, qui regnat in sæcula sæculorum. (Liber Thobis 9, 11)

  • quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. (Liber Esther 9, 27)

  • Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. (Liber Iob 5, 25)

  • Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. (Liber Iob 18, 19)

  • Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. (Liber Iob 21, 8)

  • Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum, (Liber Psalmorum 20, 11)

  • Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. (Liber Psalmorum 21, 24)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina