Talált 119 Eredmények: Sarah in mortem
Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Liber Ecclesiasticus 4, 33)
Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir. (Liber Ecclesiasticus 11, 30)
Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. (Liber Ecclesiasticus 14, 13)
Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio. (Liber Ecclesiasticus 17, 26)
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. (Liber Ecclesiasticus 22, 12)
calumniam mendacem super mortem omnia gravia: (Liber Ecclesiasticus 26, 7)
Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 13)
et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 30)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. (Liber Ecclesiasticus 34, 13)
Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem? (Liber Ecclesiasticus 37, 1)