Talált 180 Eredmények: Sanguinem

  • De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, (Liber Numeri 35, 6)

  • decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint: (Liber Numeri 35, 11)

  • tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. (Liber Numeri 35, 15)

  • ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. (Liber Numeri 35, 33)

  • Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus: (Liber Deuteronomii 12, 23)

  • et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris. (Liber Deuteronomii 12, 27)

  • Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam. (Liber Deuteronomii 15, 23)

  • Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 17, 8)

  • Non misereberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi. (Liber Deuteronomii 19, 13)

  • et dicent: Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt: (Liber Deuteronomii 21, 7)

  • propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: (Liber Deuteronomii 21, 8)

  • butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum. (Liber Deuteronomii 32, 14)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina