Talált 663 Eredmények: Sanctorum Dies
Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. (Prophetia Osee 6, 3)
Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino ; extendit manum suam cum illusoribus. (Prophetia Osee 7, 5)
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ. (Prophetia Osee 9, 7)
A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. (Prophetia Ioel 1, 15)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Ioel 2, 31)
Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis. (Prophetia Ioel 3, 14)
Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. (Prophetia Amos 4, 2)
Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux. (Prophetia Amos 5, 18)
Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea? (Prophetia Amos 5, 20)