Talált 494 Eredmények: Samuhel regem Beniamin et unctio

  • Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël: (Liber Iudicum 4, 23)

  • qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum. (Liber Iudicum 4, 24)

  • Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem. (Liber Iudicum 9, 6)

  • Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis. (Liber Iudicum 9, 8)

  • Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. (Liber Iudicum 9, 15)

  • Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis, (Liber Iudicum 9, 16)

  • qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit: (Liber Iudicum 9, 18)

  • Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam? (Liber Iudicum 11, 12)

  • Misitque nuntios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum præbere contempsit. Mansit itaque in Cades, (Liber Iudicum 11, 17)

  • Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. (Liber Iudicum 11, 19)

  • Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. (Liber I Samuelis 8, 5)

  • Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. (Liber I Samuelis 8, 6)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina