Talált 494 Eredmények: Samuhel regem Beniamin et unctio

  • Persecutus est autem Chaldæorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. (Liber Ieremiae 52, 8)

  • Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia. (Liber Ieremiae 52, 9)

  • De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ. (Liber Ieremiae 52, 15)

  • Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha: (Liber Ieremiae 52, 26)

  • Vau. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem. (Lamentationes 2, 6)

  • Teth. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino. (Lamentationes 2, 9)

  • Et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum: ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur. (Liber Baruch 6, 17)

  • Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre. (Liber Baruch 6, 33)

  • Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt. (Liber Baruch 6, 52)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)

  • Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. (Prophetia Ezechielis 17, 12)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. (Prophetia Ezechielis 17, 16)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina