Talált 288 Eredmények: Sacrificium Pro Peccato
Quis potest dicere: Mundum est cor meum ; purus sum a peccato? (Liber Proverbiorum 20, 9)
Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: (Liber Ecclesiasticus 3, 16)
Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. (Liber Ecclesiasticus 4, 31)
De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 35)
Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. (Liber Ecclesiasticus 22, 15)
Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. (Liber Ecclesiasticus 23, 11)
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. (Liber Ecclesiasticus 34, 24)
Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. (Liber Ecclesiasticus 35, 2)
Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium. (Liber Ecclesiasticus 35, 4)
Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. (Liber Ecclesiasticus 35, 9)