Talált 252 Eredmények: Sacerdotes Album
Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ. (Liber Nehemiae 12, 22)
Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum. (Liber Nehemiae 12, 30)
Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis, (Liber Nehemiae 12, 40)
Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. (Liber Nehemiae 12, 43)
Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio: (Liber Iudith 4, 9)
Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat: (Liber Iob 12, 19)
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur. (Liber Psalmorum 77, 64)
Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. (Liber Psalmorum 131, 9)
Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. (Liber Psalmorum 131, 16)
et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem: (Liber I Maccabaeorum 3, 51)
Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: (Liber I Maccabaeorum 4, 42)
In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium. (Liber I Maccabaeorum 5, 67)