Talált 4665 Eredmények: Res
Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: (Liber Ecclesiasticus 8, 9)
quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum. (Liber Ecclesiasticus 8, 12)
Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita. (Liber Ecclesiasticus 8, 16)
Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. (Liber Ecclesiasticus 9, 3)
Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. (Liber Ecclesiasticus 11, 6)
Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste. (Liber Ecclesiasticus 11, 7)
Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. (Liber Ecclesiasticus 11, 8)
et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. (Liber Ecclesiasticus 12, 3)
nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)
Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. (Liber Ecclesiasticus 13, 23)