Talált 4665 Eredmények: Res
Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. (Liber I Paralipomenon 26, 9)
Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. (Liber I Paralipomenon 26, 11)
Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 12)
Filii Jehieli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 22)
Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. (Liber I Paralipomenon 26, 25)
Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, (Liber I Paralipomenon 26, 26)
Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. (Liber I Paralipomenon 26, 30)
fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)
de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. (Liber I Paralipomenon 27, 3)
Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi. (Liber I Paralipomenon 28, 2)
Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice. (Liber I Paralipomenon 28, 10)
Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis. (Liber I Paralipomenon 29, 6)