Talált 245 Eredmények: Reges Iudae Et Ezechias
Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? (Liber Isaiae 10, 9)
Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua ; (Liber Isaiae 14, 18)
Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ; (Liber Isaiae 24, 21)
Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus ; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis? (Liber Isaiae 36, 7)
Hæc dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. (Liber Isaiae 36, 14)
Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. (Liber Isaiae 36, 15)
Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? (Liber Isaiae 36, 18)
Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. (Liber Isaiae 37, 1)
et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. (Liber Isaiae 37, 3)
Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari? (Liber Isaiae 37, 11)
Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: (Liber Isaiae 37, 14)
et oravit Ezechias ad Dominum, dicens: (Liber Isaiae 37, 15)