Mosaico decorativo

Talált 20371 Eredmények: Re

  • scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. (Liber Genesis 44, 5)

  • Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est. (Liber Genesis 44, 6)

  • Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? (Liber Genesis 44, 7)

  • pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? (Liber Genesis 44, 8)

  • Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. (Liber Genesis 44, 12)

  • At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. (Liber Genesis 44, 13)

  • Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. (Liber Genesis 44, 14)

  • Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? (Liber Genesis 44, 15)

  • Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. (Liber Genesis 44, 16)

  • Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum. (Liber Genesis 44, 17)

  • dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem? (Liber Genesis 44, 19)

  • et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. (Liber Genesis 44, 20)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina