Talált 20371 Eredmények: Re
sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. (Liber Numeri 1, 50)
Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. (Liber Numeri 2, 9)
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. (Liber Numeri 2, 13)
Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. (Liber Numeri 2, 16)
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 23)
Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. (Liber Numeri 2, 27)
Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. (Liber Numeri 3, 3)
Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)
Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, (Liber Numeri 3, 6)
De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica: (Liber Numeri 3, 21)
ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. (Liber Numeri 3, 26)
Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. (Liber Numeri 3, 27)