Talált 20371 Eredmények: Re
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. (Actus Apostolorum 20, 16)
A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. (Actus Apostolorum 20, 17)
Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)
quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos, (Actus Apostolorum 20, 20)
Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)
Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. (Actus Apostolorum 20, 27)
Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Actus Apostolorum 20, 28)
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. (Actus Apostolorum 20, 29)
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. (Actus Apostolorum 20, 31)
Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)
Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. (Actus Apostolorum 20, 35)