Talált 20371 Eredmények: Re
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: (Actus Apostolorum 8, 15)
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, (Actus Apostolorum 8, 18)
Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. (Actus Apostolorum 8, 21)
Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. (Actus Apostolorum 8, 22)
Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. (Actus Apostolorum 8, 24)
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)
Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem: (Actus Apostolorum 8, 27)
et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. (Actus Apostolorum 8, 28)
Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? (Actus Apostolorum 8, 30)
Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. (Actus Apostolorum 8, 31)
Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? (Actus Apostolorum 8, 34)
Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? (Actus Apostolorum 8, 36)