Talált 20371 Eredmények: Re
Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. (Evangelium secundum Ioannem 21, 3)
Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 4)
Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)
Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)
Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)
Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. (Evangelium secundum Ioannem 21, 10)
Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. (Evangelium secundum Ioannem 21, 11)
Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 21, 14)
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. (Evangelium secundum Ioannem 21, 19)
Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)