Talált 20371 Eredmények: Re
Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 36)
Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 39)
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem: (Evangelium secundum Ioannem 6, 43)
nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 44)
Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 45)
Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 6, 46)
Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 47)
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)