Talált 20371 Eredmények: Re
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. (Evangelium secundum Lucam 7, 43)
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. (Evangelium secundum Lucam 7, 48)
Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? (Evangelium secundum Lucam 7, 49)
Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. (Evangelium secundum Lucam 7, 50)
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, (Evangelium secundum Lucam 8, 1)
et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, (Evangelium secundum Lucam 8, 2)
Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: (Evangelium secundum Lucam 8, 4)
Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 5)
Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. (Evangelium secundum Lucam 8, 6)