Talált 20371 Eredmények: Re
Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. (Evangelium secundum Marcum 12, 17)
Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: (Evangelium secundum Marcum 12, 18)
Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Marcum 12, 19)
Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. (Evangelium secundum Marcum 12, 20)
Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. (Evangelium secundum Marcum 12, 21)
Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. (Evangelium secundum Marcum 12, 22)
In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. (Evangelium secundum Marcum 12, 23)
Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? (Evangelium secundum Marcum 12, 24)
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. (Evangelium secundum Marcum 12, 25)
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. (Evangelium secundum Marcum 12, 28)
Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: (Evangelium secundum Marcum 12, 29)