Talált 20371 Eredmények: Re
Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 27)
Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)
At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)
Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 33)
Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 34)
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 36)
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)