Talált 20371 Eredmények: Re
sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, (Liber Exodus 35, 33)
ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant. (Liber Exodus 35, 35)
Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. (Liber Exodus 36, 1)
tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. (Liber Exodus 36, 3)
Unde artifices venire compulsi, (Liber Exodus 36, 4)
Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)
eo quod oblata sufficerent et superabundarent. (Liber Exodus 36, 7)
Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita : (Liber Exodus 36, 8)
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter, (Liber Exodus 36, 11)
ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur. (Liber Exodus 36, 12)
Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. (Liber Exodus 36, 13)
Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. (Liber Exodus 36, 17)