Talált 3231 Eredmények: Ram
Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. (Liber Iosue 11, 23)
Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. (Liber Iosue 12, 1)
Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)
Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, (Liber Iosue 13, 7)
cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 8)
et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir. (Liber Iosue 13, 26)
Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)
Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. (Liber Iosue 14, 7)
At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. (Liber Iosue 15, 19)
Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuæ. (Liber Iosue 17, 7)
ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. (Liber Iosue 17, 10)
Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? (Liber Iosue 18, 3)