Talált 3231 Eredmények: Ram
Noë vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)
Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. (Liber Genesis 6, 11)
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), (Liber Genesis 6, 12)
dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. (Liber Genesis 6, 13)
Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)
Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)
Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. (Liber Genesis 7, 4)
Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 6)
De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, (Liber Genesis 7, 8)
Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Genesis 7, 12)