Mosaico decorativo

Talált 3231 Eredmények: Ram

  • non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. (Epistula ad Hebraeos 10, 25)

  • Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: (Epistula ad Hebraeos 10, 32)

  • Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 10, 35)

  • Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)

  • Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. (Epistula ad Hebraeos 11, 13)

  • Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)

  • Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: (Epistula ad Hebraeos 12, 1)

  • Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. (Epistula ad Hebraeos 12, 25)

  • Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: (Epistula ad Hebraeos 13, 5)

  • Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Epistula ad Hebraeos 13, 14)

  • Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina